2 Chronicles 17:1
regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim
sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel
confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria
cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda
et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat
sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem
crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas
et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia
post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia
post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium
hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum
hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda