2 Samuel 22:1
locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
cum electo electus eris et cum perverso perverteris
et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum