Deuteronomy 22:1
non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo
non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo
etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat
similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam
si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo
non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore
cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente
non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
non arabis in bove simul et asino
non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris
si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem
tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt
et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis
adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae
quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas
eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui
si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel
si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui
sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est
sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam
si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius