Esther 9:1
Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante iam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Iudaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare.
Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante iam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Iudaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare.
Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
Nam et provinciarum indices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Iudaeos timore Mardochaei:
quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
Itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:
in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum: quorum ista sunt nomina:
Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
et Phermesta et Arisai, et Aridai, et Iezatha.
Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt Iudaei quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri iubeam?
Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudaeis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
Congregatis Iudaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est.
Sed et per omnes provincias, quae ditioni regis subiacebant, pro animabus suis steterunt Iudaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem constituerunt esse sollemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis.
At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno sollemni celebrarent honore:
quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.
Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
Et postea ingressa Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius, litteris regis irriti fierent: et malum, quod contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius. Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci,
atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id sortium: eo quod phur, id sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta, quae gesta sunt, epistolae, id libri huius volumine continentur:
quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Iudaei super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi iugiter succedentibus.
Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio: et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt: nec ulla civitas, in qua dies phurim, id sortium, non observentur a Iudaeis, et ab eorum progenie, quae his ceremoniis obligata est.
Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus Iudaeus etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum.
et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
observantes Dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo ieiunia, et clamores, et Sortium dies,
et omnia, quae libri huius, qui vocatur Esther, historia continentur.