Exodus 30:1
facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
locutusque est Dominus ad Mosen
dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis