Genesis 16:1
igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem