Genesis 29:1
profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
cui pater servam Balam dederat
tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere