James 3:1
nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem