Leviticus 11:1
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae
omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis
quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis
chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est
lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis
haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis
cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum
milvum ac vulturem iuxta genus suum
et omne corvini generis in similitudinem suam
strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum
bubonem et mergulum et ibin
cycnum et onocrotalum et porphirionem
erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem
omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis
quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram
comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis
et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum
et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis
hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est
omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit
et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur
si ceciderint super sementem non polluent eam
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur
si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum
quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis
ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram
ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis