Leviticus 16:1
locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum
nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum
tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum
cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua
duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato
cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem
his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum
adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta
ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur
tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem
cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi
et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum
nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur
cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum
aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel
postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem
et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto
revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi
lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo
et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare
ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra
vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum
et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra
eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos
in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua
expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi