Leviticus 24:1
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
qui locutus est ad Mosen
dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi