Luke 1:1
quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
et ait Maria magnificat anima mea Dominum
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel