Luke 21:1
respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
continget autem vobis in testimonium
ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
et eritis odio omnibus propter nomen meum
et capillus de capite vestro non peribit
in patientia vestra possidebitis animas vestras
cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum