Matthew 15:1
tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
et praecepit turbae ut discumberet super terram
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan