Micah 7

20 versículos

Micah 7:1

vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea

Micah 7:2

periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem

Micah 7:3

malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam

Micah 7:4

qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum

Micah 7:5

nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui

Micah 7:6

quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius

Micah 7:7

ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus

Micah 7:8

ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est

Micah 7:9

iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius

Micah 7:10

et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum

Micah 7:11

dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex

Micah 7:12

in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte

Micah 7:13

et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum

Micah 7:14

pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos

Micah 7:15

secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia

Micah 7:16

videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt

Micah 7:17

lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te

Micah 7:18

quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est

Micah 7:19

revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra

Micah 7:20

dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis

Nahum 1