Numbers 2:1
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum