Numbers 8:1
locutus est Dominus ad Mosen dicens
locutus est Dominus ad Mosen dicens
loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt
fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi
haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos
iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel
cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos
et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius
Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei
et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel
pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos
mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi
et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel
tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi
purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est
locutus est Dominus ad Mosen dicens
haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis
cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt
eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis